HAGA Turonica

HAGA Turonica
HAGA Turonica
opp. Gall. in Turonensi prov. ad Crausiam amnem, in ipso confinio prov. Pictaviensis, 10. leuc. a Turon. in Austr. ut a Pictavio in Caec. 4. a castro Heraldi. Generalis autem vox Haga, domus, Vet. Sax. Hoegh, et hagh. Inde forte dicta, quod ex complicatis viminibus, instar cratis vel sepis, quales in Hibernia hodieque frequentissimae, fabricata, esset. Item circulus, vel sepimentum militare, al. Burgus et Ringus. b. Rhenan. Rer. Germ. l. 1. Hunnos, inquit, exstructis novem Hagis, in Pannonia habitantes octennali bello Carolus Mag.edomuit. Hoc prolixius et clarius explicantem, vide sis Munsterum Cosmographiae l. 4. c. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • HAGA seu HEGIN — HAGA, seu HEGIN dictus apud vert. Germanos est aliquot provincialium districtus, certo pagorum ae vicorum numero constans, quem et Circulum vocabant; quae vox hodiequeve eadem notione obtinet, vide quae de Circulis X. Germanici Imp. (German.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”